- PRIMICERIUS
- PRIMICERIUScorrupte Primissarius et Primitiarius, in Ecclesia Rom. Dignitas est in Ecclesiis Cathedralibus, quâ qui praeditus, omnium primorum Clericorum superior est, ut ait Dominic. Macer. Eius officium sic describit Gregorius M. Ep. ad Landefred. Episc. Ad Primicerium pertinent Acolyti et Exorcistae, Psalmistae atque Lectores, signum quoque dandum pro officio Clericorum, pro vitae honestate et officium meditandi, et peragendi sollicitudo lectiones et benedictiones et psalmum, laudes, offertorium et responsoria quis Clericorum dicere debeat: Ordo quoque et modus psallendi inehoro, pro sollennitate, et tempore, ordinatio pro luminariis deportandis; si quid etiam pro reparatione Basilicarum, quae in urbe ipse denuntiat Sacerdoti, epistolas Episcopi pro diebus ieiuniorum Parochianis per Ostiaerios iste dirigit: Clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringit, quos vero emendare non valet, eorum excessus ad cognitionem Episcopi defert, Basilicarios ipse constituit et matriculas ipse disponit. De eodem liber Ordinis Rom. apud Gregorium IX. l. 1. tit. 25. Ut Primicerius sciat, se esse sub Archidiacono, sicut Archipresbyter, et ad eius curam specialiter pertinere, ut praesit in docendo Diaconis vel reliquis gradibus Ecclesiasticis in ordine psotis: ut ipse disciplinae et custodiae insistat, sicut pro animabus eorum coram Deo rationem est redditurus: et ut ipse Diaconibus donet lectiones, quae ad nocturna officia Clericorum pertinent, et de singulis studium habeat, ut, in quacumque re capacem sensum habuerit, absque ulla vacet negligentia, aut a quo ipse iusserit instruantur. E quibus apparet insignem olim Primicerii auctoritatem fuisse. Sic occurrit Primicerius Sedis Apostolicae, apud Ioannem praefatum, Ep. 7. Primicerius Ecclesiae Tullensis, in Charta Leonis IX. A. C. 1049. et apud Gregorium IX. l. 1. c. 8. ubi exstinctam hanc dignitatem, in ista Ecclesia, sub eius tempora observare est; Primicierius S. Marci Venetiarum, de quo multa Sansovinus et Stringa de Venetia, l. 1. c. 143. et seqq. etc. In LL. Alfonsinis seu Partitis I. part. tit. 6. l. 5. cum Cantore Primicerius confunditur, ibi enim Cantorem et in quibusdam Ecclesiis Cabiscol, in aliis Primicerio nominari observatur. Vide supra de Primicerio Scholae Cantorum. Olim quando in Sabbatho praecedenti Dominicae III. Adventus Pontilex Rom. in Basilica Vaticana sollennes canebat Vesperas; tunc Antiphonae laudes dicebantur, ac Primicerius suggerebat intonationem Pontifici primae illius Antiphonae, Iuste etc. cuius operae pretium erat aurea moneta, quam a Camerario acceptam ori Primicerii Pontifex imponebat, ut est apud eund. Macrum etc. Sed et alii inter Ecclesiasticos Officiales Primicerii occurrunt; De Primicerio Capellae Regiae, aliquid supra dictum; de Primiceriis Subdiaconorum, Notariorum, Lectorum, in Ecclesia Mediolanensi, vide Ughellum, in Append. Tom. IV. A. C. 963. Apud Luithprandum, l. 6. c. 6. Diaconus Cardinalis Primicerius, dicitur qui alias Decanus. Et Hincmarus Rhemensis, in Tom. Concil. Drogonem Episcopum Primicerium, h. e. Vicarium, appellavit, quia Vicarius Papae in Galliis erat etc. Uti autem Primicerius, sic Primiceria Virginum, a Bernardo vocatur B. Virgo θεοτόκος, ut vider est, apud Macros Fratres in Hierolex. In malam partem vox accipitur apud Balsamonem, in Can. 6. in Trull. ubi senes quosdam, qui in Arte Magica alios instruebant, Primicerios ac Pseudotheos, h. e. Deos mandaces appellat. Nec omittendum, esse nonnullos, qui Primicerii vocabulô contendant notari a sigillis Officialem, qui a Cassiodoro Πρωτοκήριος appellatur. Sed eâ notione, quâ diximus, Primicerius apud Graecos non Πρωτοκήριος, sed Πριμμικήριος, passim appellatur. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.